- THIS
- THISurbs Aegypti prope Abydum. Civis Thinites. Steph. Metropolis fuit egni vetustissimi Thinitarum, quod ad Libycam Nili ripam situm, per fluvium a Thebano, inter Aegyptiaca regna primo et potentissimo, diremptum videtur fuisse. Conditum a Cencene Athotis filio Menis nepote: desiit post aliquot saecula sub Necherophe, Syncello menorato; p. 56. postquam duravistet anos 593. Reges, quorum tempora satis certa, et ab Africano minus turbata sunt, accurate enumerat Ioh. Marshamus, Canone Chron. Sec. I. illorum autem res gestae tenues sunt et obscurae: cum eo tempore nullum Aegyptiis adhuc commercium cum exteris eslet. Venephes saltem pyramides struxit in Cochome, sub Caeacho Apis, Menevis et Mendessus caper, Diisunt habiti; sub Nepher Chere Nilus melle commixtus 11. dies fluxit. Etsub ultimo, cum Libyes defecislent, auctu territi prodigiosô Lunae, an Veneris, sese dediderunt. Deficiente vero Regum horum successione, videtur regnum cum Thebano, cuius anrea pars fuerat, iterum coalvisle, sub Agappo Thebanorum Rege XX. qui Maximi hinc cognomen, ab Imperii incremento accepit. Interim This urbs primaria fuit usque ad Sesostris tempora, cum ab illa Nomus Thinites nomen acceperit: postquam vero Memnon regiam in Abydo construxerat, This posthabita est, ac tandem desiit. Vide Ptolem. l. 4. c. 5. Plin. l. 7. c. 56. Augustin. de Civ. Dei, l. 21. et Marshamum d. l. passim, inprimis Sec. Ul. ubi an Reges Elephantini, quorum velut quinta dynastia inter Memphitarum Regem XVI. et XVII. ab Africano intertexitur, non iidem cum Thinis sint, disquirit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.